monumenta.ch > Hieronymus > 12
Hieronymus, in Daniele, XI <<<     >>> XIII

Caput XII SHOW APPARATUS

1 In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et veniet tempus quale non fuit ex eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus: omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium, ut videant semper.
2 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Hactenus Porphyrius utcumque se tenuit, et tam nostrorum imperitis, quam suorum male eruditis imposuit: de hoc capitulo quid dicturus est, in quo mortuorum describitur resurrectio: aliis suscitatis in vitam aeternam, et aliis in opprobrium sempiternum? Nec potest dicere qui fuerint sub Antiocho fulgentes quasi splendor firmamenti, et alii quasi stellae in perpetuas aeternitates.
3 Sed quid non facit pertinacia? Quasi contritus coluber elevat caput, et moriturus in eos qui morituri sunt venena diffundit. Et hoc, inquit, de Antiocho scriptum est, qui vadens in Persidem, Lysiae qui Antiochiae, et Phoeniciae praeerat, reliquit exercitum, ut adversum Iudaeos pugnaret, urbemque eorum Ierusalem subverteret; quae omnia narrat Iosephus historiae auctor Hebraeae, quod talis fuerit tribulatio, qualis numquam, et tempus advenerit quale non fuit ex quo gentes esse coeperunt usque ad illud tempus. Reddita autem victoria, et caesis Antiochi ducibus, ipsoque Antiocho in Perside mortuo, salvatus est populus Israel: omnes qui scripti erant in libro Dei, hoc est, qui Legem fortissime defenderunt, et econtrario qui deleti sunt de libro, hoc est, qui praevaricatores exstiterunt Legis, et Antiochi fuerunt partium. Tunc, ait, hi qui quasi in terrae pulvere dormiebant, et operti erant malorum pondere, et quasi in sepulcris miseriarum reconditi, ad insperatam Victoriam de terrae pulvere surrexerunt, et de humo elevaverunt caput, custodes Legis resurgentes in vitam aeternam, et praevaricatores in opprobrium sempiternum. Magistri autem et doctores qui Legis notitiam habuerunt, fulgebunt quasi coelum, et qui inferiores populos exhortati sunt ad custodiendas caeremonias Dei, ad instar astrorum splendebunt in perpetuas aeternitates.
4 Ponit quoque historiam de Machabaeis, in qua dicitur multos Iudaeorum sub Mathathia et Iuda Machabaeo ad eremum confugisse, et latuisse in speluncis, et in cavernis petrarum, ac post victoriam processisse. Et haec μεταφορικῶς quasi de resurrectione mortuorum esse praedicta.
5 Tempore autem Antichristi talem tribulationem fore, qualis numquam fuit ex eo quo gentes esse coeperunt, verius intelligitur. Ponamus enim vicisse Lysiam qui victus est, et penitus oppressos Iudaeos esse qui vicerunt: numquid fuit talis tribulatio qualis eo tempore quo Ierusalem capta est a Babyloniis, templumque subversum, et omnis populus ductus in captivitatem? Oppresso igitur Antichristo, et spiritu Salvatoris exstincto, salvabitur populus qui scriptus fuerit in libro Dei, et pro diversitate meritorum, alii resurgent in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum.
6 Magistri autem habebunt similitudinem coeli, et qui alios erudierunt, stellarum fulgori comparabuntur. Non enim sufficit scire sapientiam, nisi et alios erudias: tacitusque sermo doctrinae, alium non aedificans, mercedem operis recipere non potest. Quem locum Theodotio et Vulgata editio ita expressit: Et intelligentes fulgebunt quasi splendor firmamenti, et de iustis plurimi quasi stellae in aeternum et ultra. Solent nonnulli quaerere, utrum doctus sanctus, et simplex sanctus eamdem mercedem habeant, et unam in Coelestibus mansionem.
7 Unde nunc iuxta Theodotionem dicitur, quod docti similitudinem coeli habeant, et absque doctrina iusti, stellarum fulgori comparentur: tantumque sit inter eruditam sanctitatem et sanctam rusticitatem, quantum coelum distat et stellae.
8 Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum. Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Qui Danieli multiplicem revelaverat veritatem, ipsa occulta esse significans quae locutus est, praecepit ut involvat sermones, et signet librum, ut legant plurimi, et quaerant historiae veritatem, et propter obscuritatis magnitudinem diversa opinentur.
9 Quod autem ait: Pertransibunt, id est, percurrent plurimi, multorum significat lectionem. Solemus enim dicere: percurri librum, pertransivi historiam. Quod quidem et Isaias de obscuritate sui voluminis loquitur: Et erunt sermones libri istius, quasi verba voluminis signati, quod si dederint homini nescienti litteras, dicentes ei, lege: respondebit, nescio litteras.
10 Sin autem dederint illud homini scienti litteras, et dixerint. Lege librum: Respondebit, non possum legere: signatus est enim. Et in Apocalypsi Ioannis liber videtur signatus sigillis septem intus et foris. Cumque nullus posset signacula illius solvere, ait Ioannes: Flebam nimis. Et venit ad me vox dicens: Ne plores: Ecce vicit teo de tribu Iuda radix David, aperire librum, et solvere signacula eius. Librum autem illum potest solvere qui Scripturarum sacramenta cognovit, et intelligit aenigmata, et verba tenebrosa propter mysteriorum magnitudinem, et interpretatur parabolas, et occidentem litteram transfert in spiritum vivificantem.
11 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. Et dixi viro qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis: usquequo finis istorum mirabilium? Vidit Daniel duos angelos stantes ex utraque parte super ripam Babylonii fluminis, qui cum hic ponatur absque nomine, secundum praeteritam visionem puto eum esse Tigrim, qui Hebraice dicitur EDDECEL, et tamen non interrogat eos qui stabant super utramque ripam, sed eum quem in principio viderat, qui indutus erat vestibus lineis sive byssinis, quod Hebraice dicitur BADDIM. Et hic ipse Angelus stabat super aquas fluminis Babylonii, suo eas calcans pede.
12 Ex quo intelligimus superiores duos angelos, quos vidit stantes super ripam, et non interrogat, nec putat sciscitatione, condignos angelos esse Persarum atque Graecorum. Hunc autem esse angelum clementissimum, qui orationes Danielis in conspectu Dei obtulerat, quando ei viginti et uno diebus Persarum angelus resistebat. Interrogabat autem haec mirabilia quae in praesenti Visione dicuntur, quo complenda sint tempore, quod Porphyrius more suo de Antiocho, nos de Antichristo interpretamur.
13 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram, et sinistram suam in coelum, et iurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Tempus, et tempora, et dimidium temporis, tres et semis annos interpretatur Porphyrius, quod et nos iuxta Scripturarum sanctarum idioma, non negamus.
14 Nam et supra legimus, quod septem tempora transierint super Nabuchodonosor, id est, septem anni efferationis eius, et in visione quatuor bestiarum scriptum est, leonis, et ursi, pardi, et alterius bestiae, cuius nomen tacetur, quae regnum significat Romanorum, et postea de Antichristo, quod reges humiliet, et sermones contra Excelsum loquatur, et sanctos Altissimi conterat, et putabit, ait, quod possit mutare tempora et leges.
15 Et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et iudicium sedebit, ut auferatur potentia et conteratur, et dispereat usque in finem. Et manifeste de adventu Christi atque sanctorum dicit: Regnum autem et potestas, et magnitudo regni quae est subter omne coelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
16 Si itaque superiora quae perspicue de Antichristo scripta sunt, refert Porphyrius ad Antiochum, et ad tres et semis annos, quibust emplum dicit fuisse desertum : ergo et hoc quod sequitur: Regnum eius sempiternum, et omnes reges servient ei, et obedient, debet probare super Antiocho, vel ut ipse putat, super populo Iudaeorum: quod nequaquam stare manifestum est. Legimus in Machabaeorum libris, Iosephus quoque in eamdem consentit opinionem (Ioseph. lib. XI, cap. 10), quod tribus annis templum pollutum fuerit in Ierusalem, et in eo Iovis idolum steterit sub Antiocho Epiphane, centesimo quadragesimo quinto anno regni Macedonum, a Casleu mense eiusdem anni nono, usque ad mensem nonum centesimi quadragesimi octavi anni, qui faciunt annos tres.
17 Sub Antichristo autem non tres anni; sed tres et semis, hoc est, mille ducenti nonaginta dies, desolationis templi sancti et eversionis futurae esse dicuntur.
18 Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec: Quando, inquit, populus Dei dispersus fuerit: vel Antiocho persequente, ut vult Porphyrius, vel Antichristo, ut nostri verius probant, tunc haec omnia complebuntur.
19 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi quid erit post haec? Et ait: Vade, Daniel, quia clausi signatique sunt sermones usque ad tempus consummationis. Eligentur et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi, et impie agent impii: neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent. Vult propheta intelligere quod viderat, immo quod audierat, et futurorum cupit cognoscere veritatem.
20 Audierat enim regum bella diversa, et inter se praelia, et multiplicem historiam: sed nomina non audierat singulorum. Si autem propheta audivit, et non intellexit, quid facient hi qui signatum librum, et usque ad tempus consummationis, multis obscuritatibus involutum, praesumptione mentis edisserunt? Cum autem, inquit, finis advenerit, impii non intelligent, et qui docti fuerint disciplina Dei, intelligere poterunt.
21 In perversam enim animam non introibit sapientia: nec potest se infundere corpori, quod peccatis subditum est.
22 Et a tempore quo ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. Hos mille ducentos nonaginta dies Porphyrius in tempore Antiochi, et in desolatione templi dicit completos, quam et Iosephus et Machabaeorum (ut diximus) liber, tribus tantum annis fuisse commemorant. Ex quo perspicuum est tres istos, et semis, annos de Antichristi dici temporibus, qui tribus et semis annis, hoc est mille ducentis nonaginta diebus, sanctos persecuturus est, et postea corruiturus in monte inclyto et sancto.
23 A tempore igitur ἐνδελεχισμοῦ, quod nos interpretati sumus iuge sacrificium, quando Antichristus orbem obtinens, Dei cultum interdixerit, usque ad internecionem eius, tres et semis anni, id est, mille ducenti et nonaginta complebuntur.
24 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, dies supra numerum praefinitum quadraginta quinque praestolatur: quibus est Dominus atque Salvator in sua maiestate venturus. Quare autem post interfectionem Antichristi, quadraginta quinque dierum silentium sit, divinae scientiae est: nisi forte dicamus: Dilatio regni sanctorum, patientiae comprobatio est.
25 Porphyrius hunc locum ita edisserit, ut quadraginta quinque dies qui super mille ducentos nonaginta sunt, victoriae contra duces Antiochi tempus significent: quando Iudas Machabaeus fortiter dimicavit, et emundavit templum, idolumque contrivit, et victimas obtulit in templo Dei. Quod recte diceret, si Machabaeorum liber, tribus et semis annis templum scriberet fuisse pollutum, et non tribus.
26 Tu autem, Daniel, vade ad praefinitum, et requiesce et stabis in sorte tua in finem dierum. Pro quo Theodotio ita interpretatus est: Tu autem vade et requiesce, et resurges in ordine tuo in consummatione dierum. Quo verbo ostenditur omnem prophetiam vicinam esse resurrectioni omnium mortuorum: quando et propheta surrecturus est.
27 Et frustra Porphyrius, quae in typo Antiochi de Antichristo dicta sunt, vult omnia referre ad Antiochum. Cuius calumniae (ut diximus) plenius responderunt Eusebius Caesariensis, et Apollinarius Laodicenus, et ex parte disertissimus vir martyr Methodius, quae qui scire voluerit, in ipsorum libris poterit invenire. Hucusque Danielem in Hebraeo volumine legimus: caetera quae sequuntur usque in finem libri, de Theodotionis editione translata sunt.



Hieronymus, in Daniele, XI <<<     >>> XIII
monumenta.ch > Hieronymus > 12